monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 144, 1
Cranchsnabel valde calida est, et modicum humiditatis habet, et etiam fere vires pigmentorum in se habet. Accipe ergo kranchsnabel, et minus de bertram , quam de kranchsnabel, sic nucis muscatam, minus quam de bertram, sic et haec in pulverem redige, et simul commisce, et qui in corde dolet pulverem istum aut cum pane comedat, aut absque pane, et manu sua lingat, et melius habebit, quia optimus pulvis est ad sanitatem cordis. Et qui nazeboz habet, eumdem pulverem naribus suis apponat, et odorem eius in se intrinsecus trahat, et nazeboz levius et suavius se solvet, et cito evanescit absque periculo hominis illius.